monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, IV. Quemadmodum Britannio sit privatus imperio. <<<     >>> VI. De Photino haeresiarcha eiusque damnatione.

Cassiodorus, 5, CAPUT V. De Gallo Caesare, et de signo crucis quod tunc in coelo apparuit.

1 Tunc igitur imperator Gallum consobrinum suum Caesarem fecit. Cui suum nomen imponens in Syriam Antiochiae destinavit, ut partes per eum custodirentur Orientales. Quo Antiochiam veniente, circa Orientem signum Salvatoris apparuit. Columna namque sub specie crucis in coelo visa maximo miraculo conspicientibus fuit.
2 Alios autem suos duces cum multo exercitu contra Magnentium destinavit. Ipse vero in Sirmio morabatur, et rei sustinebat eventum. Tunc igitur et Photinus Ecclesiae praesul aperte dogma quod ipse compererat exponebat. [SOCRATES, lib. II, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 120.]
3 Dicebat autem: Deus quidem omnipotens unus, qui in proprio Verbo condidit universa. Ante saecula vero nativitatem et existentiam Filii dicere fugiebat, sed ex Maria natum docebat Christum (anno Dom. 355). [SOZOMEN., lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. cap. 6, p. 542.]
Cassiodorus HOME

bav823.159 bav824.119 bnf1603.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik